Res gestae
Carnuntum olim inter urbes amplissimas Romanae provinciae Pannoniae numerabatur. Haec urbs ad limitem Danuvii sita non solum propugnaculum firmissimum contra barbaros in terra finita viventes erat, sed etiam magni momenti fuit mercatoribus, militibus, civibus, quod hoc loco via Sucinea et via Limitis conveniebant.
I: Vicus municipii 2: Amphitheatrum civile 3: Schola gladiatorum 4: Porta pagana 5: Amphitheatrum militare
Castris primo hibernis ad tempora erectis Carnuntum a saeculo primo p.Chr.n. usque ad quartum crevit et caput Pannoniae Superioris factum est, in quo circiter L milia hominum habitabant. Iuxta castra legionis et cannabas prope sitas extra zonam militarem municipium florens exortum est.
Limes, finis septemtrionalis imperii Romani, prope Carnuntum Danuvius fluvius erat. Non solum militaribus causis, quia hic finis imperii Romanis defendendus erat, sed etiam propter vias mercatorias prope sitas Carnuntum ampla urbs fiebat.
Anno VI p.Chr.n.: Tiberius, qui postea imperator erat, in regione Carnunti castra hiberna collocanda curavit. Ita Romani Carnunti praesentes esse coeperunt.
Ab anno XLI usque ad LIV: Castra legionis erecta sunt.
Ab anno LXX: Cives in municipio habitare coeperunt, quod nunc sub Petronell-Carnuntum invenitur.
Ab anno LXXXI usque ad XCVI: Domitiano imperatore castellum auxiliorum et amphitheatrum militare erecta sunt.
Circiter anno CXXIV: Imperator Hadrianus Carnunto ius municipii dedit, quo factum est, ut „Municipium Aelium Karnuntum“ vocaretur. Eodem tempore amphitheatrum quoque civile aedificatum est.
Ab anno CLXXI usque ad CLXXIII: Imperator Marcus Aurelius Carnunti vitam egit et hic finem libri secundi operis sui philosophici „εἰς ἑαυτόν“ scripsit.
Ante diem quintum Idus Apriles anno CXCIII: Lucius Septimius Severus Carnunti imperator proclamatus est.
Anno CXCIV: Carnunto ius coloniae datum est, quo factum est, ut „Colonia Septimia Aurelia Antoniniana Karnuntum“ vocaretur.
Ante diem tertium Idus Novembres anno CCCVIII quattuor imperatores Carnunti ad concilium conveniunt, quo in concilio sacrarium dicatum est.
Anno CDXXXIII provincia Pannonia a Romanis genti Hunnorum tradita est.