Collegium Carnuntinum
Collegium amicarum amicorumque Carnunti anno MDCCCLXXXIV conditum est, quo factum est, ut investigatio Carnunti arte archaeologica inciperetur. Collegium Carnuntinum, quod unum ex vetustissimis et maxime historiae addictis collegiis huius generis in Austria est, favet omnia agenda artis archaeologicae Carnunti.
Inauguratio Musei Carnuntini anno MCMIV (c) provincia Austria inferior – Museum Carnuntinum in municipio Bad Deutsch-Altenburg. Inauguratio Musei anno MCMIV (c) provincia Austria inferior
Primae excavationes sumptu privatorum per collegium factae sunt. Collegium per CXXX annos historiae suae homines ex familia Caesaris, ex nobilitate, ex ordinibus civium, doctorum et mercatorum inter sodales suos numeravit et numerat.
Praeter explorationem scientificam Museum Carnuntinum aedificare inter officia amplissima collegii numerabatur. Hoc museum die XXVII. Maii anno MCMIV ab imperatore Francisco Josepho I. patefactum est.
Statua imperatoris im memoria eius visitationis ante museum anno MCMIV posita est.
Supremus finis Collegii Carnuntini anno MDCCCLXXXV conditi est laborem explorationis archaeologicae in regione culturali maxima Austriae favere et omnibus hominibus demonstrare. Item magni momenti est monumenta rerum gestarum Romanarum pro futuro in tuto collocare.
Etiam nunc Carnunti iterum atque iterum explorationes novae a Collegio Carnuntino peraguntur. Per disputationes, concilia, publicationes scientificas omniaque genera informandi atque collaborando cum institutionibus, quibus similes fines sunt, et sodales et omnes, quibus ars archaeologica finitimaeque artes cordi sunt, de novissimis rebus per explorationes archaeologicas in regione Carnunti inventis certiores fiunt.